Liber Sapientiae*

Caput 14: Versus 8

Et qui fecit illud.Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero saepe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Haereticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus.
(* Traductions européennes)